

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 2: Versus 3
Audiens autem Herodes,etc. Rex dicitur, ut collatione ejus qui quaeritur, hic intelligatur extraneus, quia jam defecerat proprius.Audiens autem Herodes.Alium regem Judaeorum quam se quaeri, volebat enim cum esset alienigena legitimus rex videri: et ideo codices quibus genealogia texitur cremavit.Turbatus est,etc. Vel quia exitum regni sui timet, vel propter iram Romanorum si hoc pateretur, qui decreverant ne quis rex vel dominus sine eorum consilio diceretur. Nato rege coeli, rex terrae turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum coelestis celsitudo praedicatur.Cum illo.Propter favorem: quia saepe populus plus eis injuste favet, quos crudeles sustinent. Unde Salomon:Rexinjustusomnes ministros impios habet[Prov. 29.].